

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 31
Quia si in viridi ligno.Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitae merito appellatus duodenos fructus gratiae per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quae tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitae flammis dare non timent? Etsi nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur,qui finis eorum qui non credunt Evangelio?[I Petr. IV; I Tim. 3.].